Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 13: Versus 29

Et ait: Non,etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos laesi patienter feramus.Ne forte.Hic datur locus poenitentiae et monemur non cito amputare: quia qui errat hodie, cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permisti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis altitudo charitatis marcescit quod est eradicari.Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adjuventur boni.AUG.Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.
(* Traductions européennes)